- CATHEDRALE Foedus
- CATHEDRALE Foedusseu foedus Domus Dei, Germanice Gottshaus-bundt, secundum Rhaetorum foedus, nomen habet ab Episcopo et Collegio Curiensi: Huius caput urbs Curia est: Conventus seu Communitates habet 21. quae nonnumquam in 11. maiores contrahuntur: e quibus duae Germanicâ linguâ, reliquae suâ peculiari Rhaeticâ utuntur. Populi praecipui Curienses Praegallienses et Engadini, apud quos Oenus et Athesis oriuntur. Ex his Episcopus et Capitulum, civitasque Curiensis cum Tigurinis foedus A. C. 1419. iunxerunt in annos 51. Dein foederi Cano iunctum Cathedrale in perpetuum foedus cum 7. Helvetiorum Pagis coiit, A. C. 1498. annô postquam canum illis accesserat. Factum id autem ob negatam iustitiam et insidias ipsis structas a Maximiliano I Imperatore, cui tum Episcopus Curiensis operam navabat. Proximô statim annô, bellô Suevicô, Rhaeti adversus Austrios fines suos egregie tutati sunt, et tum suis viribus, tum adiuti ab Helvetiis pluribus proeliis hostem fuderunt: pace tandem, quam cum Imperatore Helvetii saepius victores Basileae fecerant, quoque comprehensi. Plura vide apud Simlerum de Rep. Helvet. Stumf. Chronic. Helvet, etc.Conventus foederis Cathedralis 21.Curia, Cur. Furstenovia, Furstenow. Pagi quatuor ad Asperum montem spectantes. Vatium superius, Obervatz. Raetia ampla. Imum castrum, Teuffen-Castell. Grifenstein. Bivium sive Stalla, Bevi vel Stallen. Aversa. Ardetz. Praegalia infra et supra portam, Pregell ober und nider Port. Zuzium, Sutz. Summada, Summaden. Pesclavium, Puschlaff. Stenzebergum. Scultina, Schuls. Eremusium, Remus. Monasteriensis vallis, Munsterthal.Ad Malos, Maliz. Galfa. Stanza.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.